Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes● (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),● reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.● Oportebat autem eum transire per Samariam.● Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.● Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.● Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.● (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)● Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.● Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.● Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?● Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?● Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :● sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.● Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.● Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.● Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;● quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.● Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.● Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.● Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.● Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.● Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.● Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.● Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.● Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.● Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?● Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :● Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?● Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.● Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.● Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.● Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?● Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.● Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.● Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.● In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.● Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.● Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.● Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.● Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.● Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.● Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.● Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.● Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.● Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.● Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.● Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.● Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.● Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.● Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.● Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.● Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.● Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.●
Ioannes 4
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: 81723ce1…a82f10