Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.● Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.● Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.● Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.● Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.● Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.● Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.● Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.● Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.● Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.● Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.● Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;● mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.● Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.● Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.● Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.● Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.● Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.● Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.● Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?● Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?● Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.● Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.● Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.● Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :● sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.● Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :● et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.● Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.● Ego et Pater unum sumus.● Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.● Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?● Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.● Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?● Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :● quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?● Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.● Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.● Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.● Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;● et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.● Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.●
Ioannes 10
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: f84b64b8…95559d