Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.● (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)● Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.● Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.● Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.● Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;● deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.● Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?● Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :● si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.● Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.● Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.● Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.● Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :● et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.● Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.● Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.● (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)● Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.● Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.● Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :● sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.● Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.● Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.● Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :● et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?● Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.● Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.● Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;● nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.● Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.● Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.● Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,● et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.● Et lacrimatus est Jesus.● Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.● Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?● Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.● Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.● Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?● Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.● Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.● Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.● Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.● Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.● Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.● Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?● Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.● Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,● nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.● Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,● et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.● Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.● Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.● Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.● Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.●
Ioannes 11
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: 21e178f6…cc3c20