Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.● Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.● Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.● Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :● Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?● Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.● Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.● Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.● Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.● Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :● quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.● In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,● acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.● Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :● Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.● Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.● Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.● Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.● Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.● Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.● Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.● Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.● Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.● Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,● ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.● Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.● Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :● Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.● Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.● Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.● Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.● Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.● (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)● Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?● Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.● Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.● Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;● ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?● Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :● Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.● Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.● Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.● Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.● Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.● Et qui videt me, videt eum qui misit me.● Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.● Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.● Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.● Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.● Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.●
Ioannes 12
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: 31e37dc9…8a07eb