Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.● Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.● Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.● Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.● Neque enim fratres ejus credebant in eum.● Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.● Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.● Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.● Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.● Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.● Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?● Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.● Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.● Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.● Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?● Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.● Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.● Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.● Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?● Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?● Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :● propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.● Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?● Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.● Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?● et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?● Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.● Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.● Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.● Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.● De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?● Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.● Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.● Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.● Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?● quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?● In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.● Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.● Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.● Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.● Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?● nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?● Dissensio itaque facta est in turba propter eum.● Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.● Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?● Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.● Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?● numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?● sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.● Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :● Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?● Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.● Et reversi sunt unusquisque in domum suam.●
Ioannes 7
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: d2c9bfde…347c3a