Jesus autem perrexit in montem Oliveti :● et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.● Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,● et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.● In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?● Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.● Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.● Et iterum se inclinans, scribebat in terra.● Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.● Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?● Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.● Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.● Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.● Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.● Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;● et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.● Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.● Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.● Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.● Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.● Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.● Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?● Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.● Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.● Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.● Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.● Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.● Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :● et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.● Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.● Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,● et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.● Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?● Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.● Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.● Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.● Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.● Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.● Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.● Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.● Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.● Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.● Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.● Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.● Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.● Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?● Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.● Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?● Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.● Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.● Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.● Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.● Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?● Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,● et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.● Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.● Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?● Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.● Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.●
Ioannes 8
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: d8cfd2da…8ca794