Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum.● Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.● Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.● Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.● Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.● Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.● Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.● Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.● Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.● Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.● Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.● Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.● Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.● Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.● Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?● In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?●
Iob 17
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 42da77d6…100e35