Respondens autem Job, dixit :● Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.● Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?● Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :● consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;● roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.● Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.● Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.● Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.● Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.● Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis.● Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.● Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.● Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.● Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.● Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.● Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.● Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.● Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :● ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.● Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :● atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.● Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.●
Iob 16
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 946e13cd…b722ae