Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :● Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?● Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.● Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.● Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.● Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.● Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?● numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?● Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?● Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.● Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.● Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?● Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?● Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?● Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.● Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?● Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.● Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :● quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.● Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.● Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.● Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.● Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.● Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.● Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.● Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.● Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.● Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.● Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.● Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.● Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.● Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.● Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.● Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.● Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.●
Iob 15
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 66db8774…e4d3fd