Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.● Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.● Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?● Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?● Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.● Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.● Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.● Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,● ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.● Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?● Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :● sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.● Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?● Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.● Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.● Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.● Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.● Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :● lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.● Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.● Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.● Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.●
Iob 14
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 9248435e…cdd204