Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.● Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.● Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :● prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.● Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.● Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.● Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?● numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?● aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?● Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.● Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.● Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.● Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.● Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?● Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.● Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.● Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.● Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.● Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?● Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :● manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.● Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.● Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.● Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?● Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :● scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.● Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :● qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.●
Iob 13
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 6279279c…bea6a1