Respondens autem Job, dixit :● Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?● Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?● Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.● Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.● Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.● Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.● Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.● Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?● In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.● Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?● In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.● Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.● Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.● Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.● Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.● Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.● Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.● Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :● commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.● Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.● Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.● Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.● Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium :● palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.●
Iob 12
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 77471855…662f9c