Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :● Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?● Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?● Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.● Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,● ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !● Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?● Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?● Longior terra mensura ejus, et latior mari.● Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?● Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?● Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.● Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.● Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,● tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.● Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.● Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.● Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.● Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.● Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animæ.●
Iob 11
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: b7081c07…43ce66