Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.● Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.● Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?● Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?● Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,● ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,● et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?● Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?● Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.● Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?● Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.● Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.● Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.● Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?● Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.● Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.● Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.● Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.● Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.● Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,● antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :● terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.●
Iob 10
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 646f52b3…c8f49f