Et respondens Job, ait :● Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.● Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.● Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ?● Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.● Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.● Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.● Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.● Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.● Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.● Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.● Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ?● Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.● Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?● qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.● Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.● In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.● Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.● Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.● Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.● Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.● Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.● Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.● Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ?● Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.● Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.● Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et dolore torqueor.● Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.● Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?● Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,● tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.● Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.● Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.● Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.● Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.●
Iob 9
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 260a6b75…b2fa1f