Respondens autem Baldad Suhites, dixit :● Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?● Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?● Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :● tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;● si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,● in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.● Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam● (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),● et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.● Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?● Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.● Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.● Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.● Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.● Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.● Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.● Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.● Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.● Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,● donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.● Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.●
Iob 8
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 721cf707…1ef49a