Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.● Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,● sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.● Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.● Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.● Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.● Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.● Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.● Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.● Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.● Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.● Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?● Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo :● terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.● Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.● Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei.● Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?● Visitas eum diluculo, et subito probas illum.● Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?● Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?● Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.●
Iob 7
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 491df775…148de7