Respondens autem Job, dixit :● Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !● Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :● quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.● Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?● aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?● Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.● Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?● et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?● Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.● Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?● Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.● Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.● Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.● Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.● Qui timent pruinam, irruet super eos nix.● Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.● Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.● Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.● Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.● Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.● Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?● vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?● Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.● Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?● Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.● Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.● Verumtamen quod cœpistis explete : præbete aurem, et videte an mentiar.● Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.● Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.●
Iob 6
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 630cbf45…343c32