Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.● Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.● Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.● Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.● Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.● Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.● Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.● Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :● qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;● qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;● qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;● qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;● qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.● Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.● Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.● Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.● Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :● quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.● In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.● In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.● A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.● In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.● Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.● Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.● Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.● Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.● Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.●
Iob 5
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 482eff8d…b36ee6