Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :● Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?● Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;● vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.● Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.● Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?● Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ?● Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,● flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.● Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.● Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.● Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.● In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,● pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;● et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.● Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.● Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?● Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;● quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ?● De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.● Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.●
Iob 4
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 8fd4dd78…b0cd53