jessetree

Iob 3

book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 4e4d98ef…bf57d3

Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et locutus est : Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ? Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ; aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ; aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt : qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ; gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ? viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ? Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus : quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.