Respondens autem Job, dixit :● Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?● En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.● Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.● At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.● Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.● Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et non est qui judicet.● Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.● Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.● Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.● Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.● Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.● Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.● Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.● Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.● Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.● Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.● Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.● Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.● Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.● Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.● Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?● Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro● stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?● Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :● et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :● quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo.● Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?● Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.●
Iob 19
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: a42af754…9374bc