Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :● Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.● Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.● Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,● quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.● Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,● quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?● Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.● Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.● Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.● Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.● Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.● Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.● Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.● Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.● Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.● (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)● Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.● Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.● Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.● Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.● Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.● Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.● Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.● Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.● Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.● Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.● Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.● Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.●
Iob 20
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: f550c241…94ce29