Respondens autem Job, dixit :● Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.● Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.● Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?● Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.● Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.● Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?● Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.● Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.● Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.● Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.● Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.● Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.● Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.● Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?● Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.● Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?● Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.● Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.● Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.● Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?● Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?● Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :● viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :● alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :● et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.● Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.● Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?● Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :● quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.● Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?● Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.● Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.● Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?●
Iob 21
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 6947d8e9…e802e5