Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :● Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?● Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?● Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,● et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?● Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.● Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.● In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.● Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.● Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.● Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?● an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?● Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.● Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.● Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,● qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?● Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,● cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.● Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :● nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?● Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.● Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.● Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.● Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.● Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.● Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.● Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.● Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.● Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.● Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.●
Iob 22
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 7afbbcf9…6254bb