Respondens autem Job, ait :● Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.● Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?● Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :● ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.● Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.● Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.● Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.● Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.● Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.● Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.● A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.● Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.● Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.● Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.● Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.● Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.●
Iob 23
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 0fe27108…1f0abf