Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.● Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.● Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.● Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.● Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.● Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.● Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :● quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.● Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.● Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.● Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.● De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.● Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.● Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.● Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.● Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.● Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.● Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.● Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.● Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.● Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.● Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.● Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.● Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.● Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?●
Iob 24
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 57360a6e…ed6653