Respondens autem Baldad Suhites, dixit :● Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.● Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?● Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?● Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :● quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?●
Iob 25
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 0fb2c2ec…49b404