Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :● Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?● Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :● sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :● quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :● quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :● quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.● Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.● Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.● Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.● Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi :● eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.● Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.● Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.● Oculus fui cæco, et pes claudo.● Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.● Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.● Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.● Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.● Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.● Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.● Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.● Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.● Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.● Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.●
Iob 29
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 3808f56e…a078e9