Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :● quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :● egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.● Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :● qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.● In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :● qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :● filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.● Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.● Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.● Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.● Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.● Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.● Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.● Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.● Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.● Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.● In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.● Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.● Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.● Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.● Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.● Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.● Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.● Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.● Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.● Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.● Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.● Frater fui draconum, et socius struthionum.● Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.● Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.●
Iob 30
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 5d4cc143…da1d69