Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.● Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?● Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?● Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?● Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,● appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.● Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,● seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.● Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,● scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.● Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.● Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.● Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :● quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ?● Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ?● Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ;● si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea● (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ;● si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ;● si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ;● si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem :● humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.● Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.● Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;● si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ;● si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,● et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :● quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.● Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :● non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.● Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?● foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.● Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;● si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.● Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,● ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?● Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.● Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :● si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :● pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.●
Iob 31
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: ebf1c907…366614