Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.● Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.● Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.● Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.● Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.● Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.● Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.● Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.● Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.● Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.● Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;● et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.● Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.● Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.● Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.● Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :● respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.● Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.● En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.● Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.● Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.● Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.●
Iob 32
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 0660231e…1ef7b7