Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.● Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.● Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.● Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.● Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.● Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.● Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.● Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :● Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.● Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.● Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.● Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.● Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?● Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.● Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,● tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,● ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,● eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.● Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.● Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.● Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.● Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.● Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,● miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.● Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ.● Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.● Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.● Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.● Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,● ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.● Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.● Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.● Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.●
Iob 33
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 7e1c0102…b7c3be