Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :● Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.● Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.● Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.● Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.● In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.● Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :● qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?● Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.● Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.● Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.● Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.● Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?● Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.● Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.● Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :● numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?● Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;● qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.● Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.● Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.● Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,● neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.● Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.● Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.● Quasi impios percussit eos in loco videntium :● qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :● ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.● Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?● Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.● Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.● Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.● Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cœpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.● Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.● Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.● Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :● quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.●
Iob 34
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 9d685c6c…0fd18a