jessetree

Iob 35

book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 967b475e…982c19

Igitur Eliu hæc rursum locutus est : Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ? Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ? Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ? Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ; qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ? Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.