Addens quoque Eliu, hæc locutus est :● Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.● Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.● Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.● Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :● sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.● Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.● Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,● indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.● Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.● Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :● si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.● Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.● Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.● Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.● Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.● Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.● Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.● Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.● Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.● Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam.● Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.● Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?● Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.● Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.● Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.● Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,● qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.● Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,● et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.● Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.● In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.● Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.●
Iob 36
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 5e379535…e8faa1