Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :● Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.● Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?● Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?● Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.● Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.● Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.● Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.● Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.● Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.● Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.● Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.● Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.● Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.● Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.● Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.● Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.● Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.● In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.● An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?● Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?● Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?● Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?● Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?● Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?● Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?● Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.● Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.●
Iob 40
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 27e31a83…b87d6c