Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?● Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.● Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.● Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?● Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.● Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.● Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.● Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.● Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.● De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.● De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.● Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.● In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.● Membra carnium ejus cohærentia sibi : mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.● Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.● Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.● Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax :● reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.● Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.● Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.● Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.● Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.● Post eum lucebit semita : æstimabit abyssum quasi senescentem.● Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.● Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiæ.●
Iob 41
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: b45a52e3…a2cd88