Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.● Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,● et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.● Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.● Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.● Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.● Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.● Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.● Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.● Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.● Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.● Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;● et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,● et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,● et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,● et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,● et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;● et idola penitus conterentur ;● et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.● In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.● Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.● Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.●
Isaias 2
book root: 393a09db…7b86e4 chapter root: 55b4de21…319b7c