Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ ;● fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;● principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.● Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;● et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.● Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.● Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.● Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.● Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !● Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.● Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.● Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.● Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.● Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.● Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.● Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;● decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.● In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,● et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,● et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,● et annulos, et gemmas in fronte pendentes,● et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,● et specula, et sindones, et vittas, et theristra.● Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.● Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.● Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.●
Isaias 3
book root: 393a09db…7b86e4 chapter root: abab9b9b…13b913