Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :● juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.● Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.● Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.● Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.● Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.● Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.● Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.● Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.● Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.● Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.● Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.● Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.● Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.● Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.● Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.● Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.● Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.● Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.● De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.● Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.● Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.● Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,● et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.● Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.● Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.● Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.● Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.● Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.●
Leviticus 18
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: 7ae4ff80…cd6797