Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.● Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.● Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.● Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,● eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.● Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus :● portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.● Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,● neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.● Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.● Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.● Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.● Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.● Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.● Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.● Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.● Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.● Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.● Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.● Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem :● orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.● Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum : poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.● Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.● Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.● Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.● Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.● Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.● Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.● Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.● Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.● Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.● Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei :● sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.● Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.● Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.● Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.●
Leviticus 19
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: b7e893a8…7dc92b