Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,● extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.● Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.● Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :● quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :● et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.● Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :● eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.● Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.● Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)● Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.● Qui locutus est ad Moysen,● dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.● Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;● et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.● Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.● Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.● Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :● fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.● Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.● Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.● Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.●
Leviticus 24
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: 0dffb32c…079579