Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :● Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.● Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :● septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.● Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :● sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :● jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.● Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :● et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.● Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :● quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,● ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.● Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.● Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,● et juxta supputationem frugum vendet tibi.● Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.● Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.● Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,● et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.● Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?● dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :● seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.● Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :● unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.● Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.● Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,● computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.● Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.● Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.● Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.● Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.● Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :● si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.● Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.● Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,● ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.● Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.● Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.● Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,● sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,● et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.● Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :● ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.● Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :● et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :● et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.● Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :● post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,● et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,● supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.● Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :● si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,● quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.● Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.● Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.●
Leviticus 25
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: c29b3144…7fd3eb