Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,● sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,● convicta delicti,● reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.● Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :● qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.● Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,● spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.● Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.● Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.● Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.● Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :● reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.● Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.● Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :● quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino● sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.● Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.● Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.● Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.● Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.● Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.● Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.● Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.●
Leviticus 6
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: 14e60bc4…bad6a8