Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :● idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.● Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :● duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.● Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.● Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.● Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.● Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.● Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :● sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.● Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.● Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :● panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :● ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,● cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.● Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :● quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.● Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.● Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.● Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.● Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.● Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.● Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.● Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.● Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.● Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,● qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.● Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.● Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.● Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.● Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,● et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.● Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,● quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.●
Leviticus 7
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: ad25ac80…48632e