Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :● et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.● Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,● ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.● Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,● vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,● quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.● Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.● Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.● Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.● Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :● filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.● Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,● immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.● Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :● vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.● Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,● immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.● Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,● lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.● Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :● quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.● Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :● adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.● Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,● tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,● rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.● Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.● Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.● Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :● quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.● De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :● sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.● Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.● Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.●
Leviticus 8
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: 042ade03…815194