Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :● sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :● visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,● ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.● Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.● Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.● Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.● Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,● secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :● et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.● Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.● Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.● Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :● et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :● erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :● et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :● et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.● Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.● Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.● Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.● Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.● Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.● Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :● post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :● Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.● In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,● ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.● Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.● Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.● Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.● Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :● hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,● et regni ejus non erit finis.● Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?● Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.● Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :● quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.● Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.● Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :● et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.● Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :● et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.● Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?● Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.● Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.● Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :● et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.● Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,● quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,● et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.● Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.● Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.● Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.● Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :● sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.● Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.● Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.● Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.● Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.● Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.● Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.● Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.● Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.● Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.● Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :● et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.● Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :● Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :● et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,● sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :● salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :● ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :● jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis● ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi● in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.● Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,● ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum● per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :● illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.● Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.●
Lucas 1
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: c58f41cb…98ad9c