Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.● Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :● et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.● Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,● ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.● Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.● Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.● Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.● Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.● Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :● quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.● Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.● Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :● Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.● Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.● Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.● Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.● Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.● Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.● Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.● Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.● Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,● sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :● et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.● Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.● Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.● Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,● et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :● Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :● quia viderunt oculi mei salutare tuum,● quod parasti ante faciem omnium populorum :● lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.● Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.● Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :● et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.● Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.● Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.● Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.● Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.● Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.● Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.● Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,● consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.● Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.● Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.● Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.● Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.● Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.● Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?● Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.● Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.● Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.●
Lucas 2
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 672a8723…92c3e2