Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,● dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.● Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.● Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :● tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.● Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :● Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?● Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?● Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :● Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.● Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :● jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.● Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.● Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.● Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.● Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.● Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.● Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?● Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.● Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.● Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.● Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.● His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.● Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !● facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.● Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?● Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.● Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.● Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,● et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.● Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :● tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :● et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.● Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.● Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.● Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.● Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.● Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.● Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.● Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,● dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.● Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.● Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.●
Lucas 18
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: df132a41…636b76